- BOHEMIA
- BOHEMIAGermaniae regio, cuius limites, secundum Auctorem Hist. Orbis Terr. ab Ortu Silesia et Moravia, ab Occasu Bavaria, a Meridie Austria, a Borea Misnia ac Lusatia, sunt: Figuram ovalem habet, et montibus ac silvis undique cincta, Amphitheatri cuiusdam formam tepraesentat. Districtus habet 15. iuxta partitionem Carolinam, Caroli nempe IV. quae hodieque obtinet, vide infra: eique unitae sunt Moravia, Silesia ac Lusatia. Solum constat glebâ pingui ac frugum fertili, vinum quoque profert, sed mediocre, lupuletis vero excellit. Fodinis porro metallicis abhundat, gemmasque, adamantes nempe, amethystum, sapphirum, smaragdum, iaspidem profert in montibus Kikonossis, granatos item in puteis Podsedicianis, ac Strzebivilicianis saburrae glareaeque permixtos, sed dignitate Orientalisub inferiores: A'venenatis aliisque noxiis animalibus terra liberior esse creditur. Salis vero usum ex Bavaria et Saxonia petit. Vide Stranskium Descript. Bohem. l. 2. Zachar. Theobaldi Topogr. de montibus Bohemiae, Wencessai Hagecii Bohmische Chronike, etc. Finibus Imperii hodieque Bohemiam includi probat Conringius his rationibus: 1. Quia a Carolo M. per filium Carolum incolae domiti, more aliorum Sclavorum, tributum pependerunt, quamdiu potentia Carolina floruit: quâ deficiente sub iugum redacti sunt irerum ab henrico Aucupe et filio eius Ottone M. confessusque est Brzetissaus I. A. C. 1042. provinciam illam Imperatorium fiscum esse. 2. Bohemorum Duces Caesaribus militârunt, Sobiessaus Conrado in Saxonia, Vladissaus et alter Sobiessaus Friderico I. in Insubria, Brzetissaus Henrico VI. in Lusatia, Wencessaus II. denique Friderico II. 3. Iidem Ducesinprimis Bolessaus Saevus; uterque Brzetissaus et Fridericus, Caesares Germanicos, Dominorum semper titulô honroaverunt. 4. Vocati iidem ad Curiam Caesaream comparuerunt, causas dicturi. Sic Ludovico Pio adfuit Francofurti, cum muneribus Neclavus; Ratisbonae Henrico Aucupi Wencessaus, quem Sanctum vocant; Bambergae Lothario Saxoni Sobissaus I. et ante ipsum Henrico H. Iaromirus ac Uldricus; Roncaliis Friderico I. Vladissaus; eidem Norimbergae Fridericus; Moguntiae Philippo Przemissaus, et Basileae Friderico II. Wencessaus II. 5. Multi Ducum Bohemis invitis a Caesaribus dati sunt, Uldricus I. ab henrico II. Borzivoius II. Ulricus II. et Vladissaus ab Henrico V. Vladissaus postea Rex a Conrado: Sobiessaus II. et Fridericus a Friederico Barbarossa: Henricus Brzerissaus ab Henrico VI. et Wencessaus I. a Friderico II. conec populo eligendi redditâ per Hilippum facultate, confirmandi tamen investiendique auctoritas Imperatoribus remansit. Tandem ipsum hoc Regium nomen solô Germanicorum Caesarum beneficiô Bohemis obtigit, et quidem primo sic, ut personalis duntexat illa, et a solô Caesarum nutu pendula dignitas fuerit, quae demum a Philippo Imperatore modo memorato perpetua reddita est, A. C. 1199. Et si ante hac nomen id illorum quidam gessête, ut Wencessaus Sanctus, Wratissaus Iustus ac Wladissaus, factum id est, beneficiô Henrici I. Henrici IV. ac Friderici I. Imperatorum. Vide Conringium tr. de finibus Imperii c. 29. Melch. Goldastum de Bohemptae regno incorporatar umque provinciar. Iuribus, etc. Hodie tamen, Rex Bohemiae extra Electionis Caesareaenegotium, ad nulla vocatur Comitia, nec Regni subditi aliter, quam in Foro Bohemico, conveniri possunt: Imo iam A. C. 1545. cum Ordines Imperii Comitiis Wormatiensibus, de Bohemis in partem ferendourm onerum publicorum pertrahendis, egissent, Carolus V. rem indigne tulit, procimisque quae post confectum bellum Smalcladicum, A. c. 1548. habita sunt, comitiis, publice ac sollenniter priori Consilio intercessit, asserens Bohemiam non solum esse Regnum ab oneribus id genus liberum, sed et ab Imperio Germanicoprorsus cum gente, tum institutis segregatum, Auctor Hist. Orbis Terr. Post Czechum, Rei publ. huius conditorem, crocum seniorem ac iuniorem. sub Libussa ac Premissao, famosâ mulierum rebellione Duce Valascâ comitatâ, maximam Bohemiae partem suam illae reddiderunt, tandemque Republ. aliquâ formatâ, id inter alia statuerunt: ut concubitu cum vicinis mitô, ne genus suum interiret, masculis si qui nascerentur dexter oculus erueretur pollicesque abscinderentur. Verum post septennium, victâ et in acie caesâ Valascâ, imperium hoc concidit. Vide Aen. Sylvium Bohem. c. 3. 4. 5. etc. Post Vratissaum (vicesimum a Czecho) quem Henricus IV. Imperator Regem dixerat, posteri eius titulô non constanter usi sunt; donec Przemissaus cognomine Victoriosus et Aureus, Dux trigesimus quartus a Philippo denuo illum emeruit, et ad posteros transmisit. Idem quod Ottoni Philippi successori constands adhaereret. Ottocarus quasi Gar Ottisch, dictus est. Eius vepos Przemissaus seu Ottocarus II. a Rodolfo I. Imperatore bellô, ob Austriam, exortô caesus est A. C. 1278. Post quem exstinctâ in Wencessao II. et III. prole masculâ A. C. 1306. Rudolfus Austriacus Alberti Imperatoris filius, et A. C. 1307. Henricus Carinthiae Dux regnum tenuerunt: Post hunc A. C. 1310. abdicatum, e familia Lucemburgica, Iohannes Henrici VII. Imperatoris filius, Carolus IV. Wencessaus Ignavus ac Sigismundus praefuere. Tunc secuti Albertus Austriacus, Ladissaus fil. Georgius Podiebracius, vladissaus Casimiri Poloniae Regis filius et Ludovicus. Quô praeliô Mohaczensi interfectô, Regnum ad Austriacos rediit, Ferdinando I. iure uxoris, quae Ludovici soror erat, illud capessente atque ad posteros transmittente. Vide quoque in voce Boemia, item in Bohemi.Districuts XV. regni Bohemiae, secundum divisionem Carolinam:Pragensis. Kaurzimensis. Hradecensis. Chrudimensis. Czassyviensis. Bechynsensis. Vultaviensis. Podbracensis. Prachensis. Pilznensis. Racounicensis. Slanensis. Zatecensis. Litomiersizensis et Bolessaviensis. Quibus superadditi, qui peculiaribus institutis vivunt, Comitatus Gladscensis seu Glacensis, qui Borealis et Orientalis Silesiae terminus, ab Austro angulo cuidam Moraviae adhaeret: Hebane seu oegrana provinc. quae Bavariae ac Voitlandiae adiacet: Loctensis seu Cubitanus terrae tractus, Germanice Elnbogen, ad Hebanum districtum et Voitlandiam situs, vide P. Stranskium Descript, Bohem. l. 2. Lingua, quae in hac regione usitata, Slavonica est, etc. Vide Boemia, et Boiemum: plura vero apud Conringium de Finibus Imperii c. 29. Albertum Crantzium Sax. l. 4. c. 28. Vandal. l. 7. c. 19, Rer. Germanic. l. 2. c. 17. Hadrian. Barland. Histor. Comit. Holland. c. 25. Lehmannum l. 7. Mich. Caps. Lundorpium Aet. Publ. Part. 1. c. 108. atque iterum Crantzium Saxon. l. 9. c. 5. Vandal. l. 7. c. 11. et 13. nec non Tob. Pfannerum. De praecipius Germ. Principum Gentibus c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.